

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 11: Versus 16
Et non sinebat.Futuri judicii exemplum praemittit, quando omnes reprobos ab Ecclesia repellit: et ne ultra ad eam turbandam intrent aeterno verbere compescit.Vos autem fecistis.Ad hoc enim in templo erant, ut vel non dantes corporaliter persequerentur, vel dantes spiritualiter necarent. Templum et domus Dei mens est et conscientia fidelium, quae in laesione proximi perversas cogitationes profert, quasi in spelunca latrones resident, et simpliciter gradientes interficiunt: et sic mens jam non domus Dei, sed spelunca est latronum.